1 Kings 2

. David praecepit Salomoni de justa retributione eorum qui sibi solatio fuerunt, vel injuste nocuerunt, quos ipse patienter toleravit. Et prophetia indicat quid mali in futuro fieri oporteat vel boni, quod verus Salomon implebit. Interim tamen patientia Dei saepe bonos tribulari, reprobos deliciis uti concedit. . RAB. Adonias Bethsabee interveniente, etc., usque ad nec lex quam Judaei sibi adjutricem apud Deum esse opinantur. . etc. Praecipit nobis verus Salomon habitantibus in Jerusalem, ne unquam egrediamur. Quod si fugerint nos nobis ante subjecti, non ideo egrediamur, ut sequamur fugitivorum vestigia, ne dum volumus salvare fugientes, ipsi pereamus, quin potius mortui sepeliant mortuos, et scandalizantem oculum, manum, pedem, dum licet, eruamus et abscindamus a nobis. . .
Copyright information for VulgGlossa